/p. 32/ motus – inquam – velocitatem. I. C. – Hoc affirmat
Averroës.[14] Alex. – At et ego etiam. I. C. – Ego vero
minime. Quinimo Solem ipsum, si non moveretur,
maiorem aestum allaturum, imo incendia
concitaturum putaverim. Alex. – Qua
ratione id coniectas? I. C. – Ex radiorum videlicet
fixa mansione in rem stabilem, in eam enim
vehementius agit, quam in rem mobilem, ut
luce ipsa clarius videri potest in concavo speculo,
quod quidem, si moveatur, non concipit
ignem. Imo et ipse Aristoteles investigat cur
stantes in Sole plus calefiant, quam si moverentur;
nihil autem ad id probandum differt, Solne,
an id quod calefit, non moveatur. Alex. –
Tuae non possum acquiescere sententiae, quandiu
haec stabilis erit propositio: motus est causa
caloris. I. C. – Falleris opinione, mi Alexander. Nam
nec omnino nec semper est vera haec tua propositio.
Alex. – Qua de re? I. C. – In te ipse iudicabis.
Multa enim non mota calida sunt nihilominus,
ut sulphureae venae et minerales quaedam,
quae operariorum soleas comminuunt et pedes
saepissime exurunt. Multa mota e contrario
non calida, ut fluvij. Alex. – Verum id quidem
est. Sed in Meteoris legi ignem in
suo loco a coeli attritione calidum effici.
I. C. – Non placet istud. Qualitas enim illa caloris a
propria forma ignis, non aliunde proficiscitur.
Adde quod si esset in igne calor non aliunde,
quam a motu coeli, a coeli quiete esset in Terra
frigus. Alex. – Non dubito nec inficior quin
essentialis in igne calor a forma sit, accidentalem